- PHILIPPUS Villerius
- PHILIPPUS Villeriusex nobili familia de Insula Adami, Gallus, M. Magister Ordin. Melitensis, A. C. 1521. quem honorem ei invidens Andreas Amaratus Lusitanus, Rhodi amittendae occasionem praebuit. Cum enim Solimannus A. C. 1522. illâ frustra aliquandiu oppugnatâ, iam re infectâ discedere pararet, Amarati Cancellarii et Iudaei Medici monitu, in obsidione perrexit. Sic Magister, deditionem facere coactus, tanto in honore apud victorem fuit, ut benignissime ab ipso exceptus, rogaretur secum manere. Sed frustra, Villerius inde in Cretam, et Siciliam nave, cuius velo unico inscriptum, Afflictis spes unica rebus, delatus,Viterbium tandem pervenit, quod oppidum ipsi donatum est a Clemente VII. Melitâ dein a Carolo V. Equitibus concessâ, illuc profectus, A. C. 1530. Obiit A. C. 1534. aetat. 70. Iacob. Bos. sius, Petrus Boissatus, et Ioh. Balduinus, Histor. Melit. l. 18. 19. et seq. Bellocarius, l. 17. Iac. Borbonius, de Obsidione Rhodi. Spondan. in Annalib.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.